Palaestini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Palaestini (Arabice الفلسطينيون‎, al-Filasṭīniyyūn) sunt gens, quae in regione Palaestina multis saeculis recentibus habitaverunt et quae culturá et linguá ad gentem latiorem Arabem pertinent. Cum variis bellis et migrationibus, fere dimidium gentis etiamnum Palaestinam historicam habitant, hoc est in Cisiordania, Lacinia Gazetica, atque Israël. In hac regione Palaestini anno 2004 49% incolarum componunt, qui numerus comprehendit omnes incolas Laciniae Gazeticae (1.6 milliones), maiorem partem incolarum Cisiordaniae (2.3 milliones), ac 16.5% incolarum Israel (hi sunt cives Arabes Israël).

Nexus interni